- VATIA seu VACIUS
- VATIA, seu VACIUSGraece βλαισὸς, aliter Valgus, dicitur, qui, pedes in rectis aut parallelis lineis neutiquam ponens, introrsum eos convertit, sicut varus, de quo supra, extrorsum. Quod vitium in infantibus sollicite corrigi vult Varro, de L. L. l. 8. Quum idem faciat, ac si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere concedant. contra si in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia, aut compernis, hi eum corrigi non concedant. Pueri autem imitantes huiusmodi homines, calces multum invicem distantes collocant, et digitos pedum totos introrsum flectunt, ut pene sese tangant: literam V. inversam exprimentes, contra quam vari faciunt. Tales enim Vatiae, uti docet Martialis iocus, l. 2. Epigr. 35.Cum sint crura tibi, simulant quae cornua Lunae,In Rhytio poteras, Marce, lavare pedes:de quo vide supra, voce Rhytium. Iidem, cum extrorsum crura incurvent et suras habeant in diversum patentes, genua propius iungunt, adeoque ut plurimum et compernes sunt, Scambi quoque Latinis, et οκαμβοι Graecis, appellati: Cuiusmodi pedes habuisse Adiabenos plerumque, qui et Σακκόποδες Straboni, l. 10. conicit Salmasius: qui Α᾿διαβηνοὺς putat dictos, quasi τȏυ διαβαίνειν impotes, qui minime possent divaricare crura ad ambulandum, et Σακκόποδας, quod hôc pactô quasi intra saccum ambos pedes coercitos haberent. Quemadmodum veteres Statuarii simulacra faciebant, indiscretis cruribus pedibusque, usque ad Daedalum, qui primus ea διαβεβηκότα fecisse traditur. Hinc vatiae cucurbitae dictae Isidoro, trichilia, ubi pendent vatiae; quod more vatiarum incurvae essent et obtortae. Columella, l. 10. v. 378.Tum modo dependens trichili, modo more chelydriSole sub aestivo gelidas per graminis umbrasIntortus cucumis etc.Vide Salmas. ad Spartian. Adriano, c. 10. et Solin. ad p. 944. et 949. Addo hoc unum, in Sacerdote, item agno aut haedo mactando, quem Legislator integrum, masculum et anniculum iubet esse, Exodi c. 12. v. 5. Hebraeos quinquaginta vitia commentos esse, propter quae nec offerre potuerit Sacerdos, nec offerri victima, in quibus hoc etiam, si pedes habeat constrictos, ubi vaciumne velint, aut compernem, dubitat Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Vide quoque supra voce Varus, it. aliquid verbô Praevaricari.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.